monumenta.ch > Victricius > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Victricius, De Laude Sanctorum, 1, 10, 4
Corpus autem infectione spiritus aeternari, divina colligimus lectione. Concluditur ergo, ut nihil amplius desideretur ubi plenitudo sentitur. Docendi gratia in facili illo, pervulgatoque persistamus exemplo. Ignis iubar dicimus, colorem dicimus, et tamen idem imperante natura nec aliud ab alio, nisi sola nominis distinctione dividitur.